monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2 > 3 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, IV.De laudibus Aphraatae monachi, et qua fiducia Valenti responderit. <<<     >>> VI.De Acepsema et aliis.

Cassiodorus, 8, CAPUT V.De Iuliano monacho.

1 Hac itaque tempestate Iulianus ille famosissimus solitudine relicta venit Antiochiam. Nam cum haeretici, soliti facile sarcire mendacia, hunc virum suae dicerent esse pravitatis, miserunt ad cum lumina veritatis Flavianus, atque Diodornos, pariter et Aphraates, Acacium, virtute florentem, qui postea Bersae fuit episcopus: rogantes ut multis hominum millibus subveniret, et adversariorum fallaciam redargueret, veritatisque dogmata confirmaret.
2 Is ergo vir sanctissimus, et veniens, et revertens, et in ipsa maxima civitate, quanta miracula fecerit, in historia Deo [al. Philotheo] amabili a nobis conscripta retulimus. Quia vero totus populus civitatis ad collegia nostra convenit, nullum saeculum dubitare confido. Res enim inopinabiles ad se probantur universos attrahere. Sed quia maxima miracula ille vir operatus est, etiam veritatis hostes nequeunt denegare.
3 Hoc enim et in Alexandria temporibus Constantii fecit magnus Antonius. Deserens enim solitudinem, totas circumibat urbes, satisfaciens universis, quoniam Athanasius doctrinae apostolicae praedicator exstaret, et hostes essent veritatis participes Arii. Sic igitur sciebant illi sacratissimi viri quid tempori unicuique congrueret, et quando opus erat frui quiete, quando necessarium solitudini praeponere civitates.
Cassiodorus HOME

bav823.20 bav824.238 bnf1603.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik